- 9 -

1329 (29. kwietnia) Wrocław

JanJan Ścinawski, książę głogowsko – żagański, w l. 1312 – 1314 na Poznaniu, książę ścinawski w l. 1316 (1317?) – 1361 (1364?), od r. 1329 dziedziczny lennik czeski, książę Śląska i pan na Ścinawie, składa hołd lenny JanowiJan I. Luksemburski, także Jan Ślepy (cz.: Jan Lucemburský, niem.: Johann von Luxemburg), od r. 1309 hrabia Luksemburga, od 1310 król Czech, w l. 1310 – 1335 tytularny król Polski, królowi Czech.

— Nos Johannes del gracia dux Slesie et dominns Stinavie ad universorum noticiam tenore presencium volnmus pervenire, quod nos deliberacione matura et consilio diligenti prehabitis, favore quoque et consensu fidelium et amicorum nostrorum expressis, nostrum principaliter hominum civitatum ac terrarum nostrarum subscriptarum attendentes profectum in antea et commodum, ipsas terras civitates nostras et castra, StynaviamZiemia, miasto i zamek Ścinawa vielicet LübinZiemia, miasto i zamek Lubin GoramZiemia, miasto i zamek Góra civitates cum castris eis adiacentibus et bona nostra alia quecunque possidemus in presenti vel possessuri seu babituri sumus disponente domino in future, cum omnibus suis iuribus libertatibus et dominio quibus a nostris ad nos pervenerunt predecessoribus, ex eo quod magnificum principem dominum nostrum karissimum dominum Johannem Boemie et Polonie regem ac comitem Lucemburgensem post assumptum sibi ducatus et terre WratislaviensisKsięstwo i ziemia wrocławska dominium inferendo damna ipsius ducatui et territorio districtui ac hominibus dignoscimur perturbasse, in manus regis ipsius sponte et libere nostro et nostrorum heredum et successorum nostrorum nomine resignantes, ut nullum contra nos in antea de excessibus retroactis per regem ipsum aut alium suo nomine instauretur iudicium vel ut proferatur sentencia, a rege predicto suo heredum ac successorum suorum nomine in feudum perpetuum recepimus, promittentes nostro heredum et successorum nostrorum prefatorum nomine sibi heredibus et successoribus suis Bohemie regibus antea dictis de cetero de terris civitatibus castris et bonis nostris sepe dictis tanquam veris nostris dominis intendere fideliter et parere obedienciam et fidem ipsis debitas exhibendo, in quorum testimonium presentes literas fieri et sigillo nostro maiori iussimus communiri.
Datum Wratislavie anno domini millesimo trecentesimo vicesimo nono III.º kalendas Maii.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.